Bethlen Miklós Lederer Mártonnak, Bécs, 1690. október 21.
Adatlap
Bécs, 1690. október 21.
Generose Domine mihi Observande. etc.
6 Octobris ad me Eperjesino datas accepi decenter Dominus Brosek de 200. flor. mecum convenit. Quod ad fl. 100. pro laminis et talleris 10. persolvendos attinet, quando laminas avehi curabo, quod etiam non differetur multum, tune illos florenos 100 eidem mittam, sed volo scire an. fl. Rhenenses vel hungaricos, quod mihi perscribat literis Szatmárinum directis. Quod ad 10. talleros attinet, de illis nihil scio, quia mihi 110. talleros tantum scripserat se dedisse Totfalusio, et ideo etiam ego de totidem ei refusionem procuravi, si verificabitur etiam solvam, Conscio Totfalusio tamen pro novellis, quas tantum quinquies accepi, tantum sciam quid deberem, etiam solvam. Novellas autem amplius non mittat, quia hie Viennae aliam institui Correspondentiam, interim pro praeteritis gratias ago, et moneo ut cum Domino Brosek se cupiat reconciliare, super qua materia locutus sum amplius cum Domino Karatin, et credat mihi, quod ego in hos passu multum Dominationi tuae servivi. Interim Deo commendo et maneo.
Generosae Domination is Vestrae
Viennae. 21. október Anno 1690
Servitor Paratissimus