Bethlen Miklós Lederer Mártonnak, Bethlenszentmiklós, 1690. június 7.
Adatlap
Bethlenszentmiklós, 1690. június 7.
Generose Domine mihi observandissime. etc.
29. praeteriti Eperiesini datas Vestrae Dominationis literas rite percepi, sed miror valde quomodo nesciat Dominus Tótfalusi 100. illos aureos et 100. florenos hungaricos per Dominum Brosek transmissos a quo rehabere, cum tamen ipsemet Dominus Tótfalusi mihi nominavit hominem Eperjesini Magyari János vocatum ut illi pecunia tradatur, et credo Dominum Brosek illi tradidisse. Interim valde miror quid Felfalusio Cassoviae auidit, nuper non ipsosmet, sed tantum areas ipsorum arrestaverant, et mihi scripserat ipse Felfalusi, quod Dominus Ladislaus Szentivanyi promiserit ipsis, quod si ex Transylvania ego tantum scripsero ad Indytam Cameram, dimittentur, et ego statim scripsi die 19. May ad Inclytam Cameram et simul ad ipsum Felfalusi, et forsitan illae literae sunt apud Dominationem Vestram, de quibus scribit, quod apud se conservat, sed non sunt literae illae ibi servandae, sed potius rogo út faciat hanc gratiam nobis et Ecclesiae, eat Cassoviam, et quocunque modo innocentes illos miseros eliberet, quidquid vel expenderit, vel fatigvo sumpserit, omnes nos Reformati cum maxima gratiarum actione refundemus. Rogo etiam út pro mea privata necessitate ad redimenda quaedam ferramenta quae Cassoviae a Secretariis Andrea Sobai et martino Divinyi parantur ad instantiam Domini Felfalusi det flor. hungaricos octoginta, nunc crastino die mitto per meos famulos pecuniam Szatmárinum, qui illuc mittent, quo cunque Vestra Dominatio Generosa cupiverit, modo scribal mihi, sed hac vice scribat latine, quia ipsis ego iussi, quoniam aliquandiu ibi circa Szatmárinum morabuntur, út literas ad me sonantes Szatmárini aperiant, et pecuniam bane ő quo Vestra Generosa Dominatio cupiverit mittant aut deponant. Pro novis maximas ago gratias, et rogo uti etiam antea, consti- tuat mihi Ordinarias Novellas ltalicas, sive Germanicas, quae meliores et credibiliores existiamantur hebdomadatim transmittendas sive Cibinium, sive tantum. Torda. Panad Szt. Miklós, cum gratiarum actione expensas omnes refundam. Rogo etiam scribat mihi de Commercio. Et quanti una Rheda Brandenburgica, et iterum quanti Unum tale Carpentum, quale illud erat Domini Comitis Brejner quod tune vidit Constant. His Vestram Generosam Dominationem divinae protectioni commendo. Datum St. Miklós. 7. junius Anno 1690.
Generosae Dominationis Vestrae
Amicus et servitor paratissimus