Bethlen Miklós Lederer Mártonnak, Bethlenszentmiklós, 1690. május 14.
Adatlap
Bethlenszentmiklós, 1690. május 14.
Generose Domine mihi Observandissime etc.
Literas 21 Április et l. May praesentis Eperjesini datas accepi 12ma hujusdem. Quod ad 110. Taleros attinet, ego ante paucos dies per Dominum Broseck misi illi Typographo Totfalusio Aureos. 100. et florenos hungaricos 100. et nunc in inclusis scripsi ipsi, út si ipsius commodo fieri poterit, ex illa pecunia solvat illos talléros. 110. Si autem hoc fieri non poterit ipsius commodo, alia est inclusa ad Inclytam Cameram Scepusiensem de illis. 110. Taleris Vestrae Dominationi reddendis, quod etiam futurum certo spero. Quod ad alium Studiosum Josephum Felfalusi attinet, et quern etiam Vestra Dominatio pecuniam petere scribit, det illi rogo usque ad summam 30 aut. 40 tallerorum, ut inde Eperjesino huc in Transylvaniam redire possit, ego quam primum rescivero quantitatem summae exsolvam. Sed rogo etiam significet, quid per Taleros intelligit, hic enim in Transylvania apud nos per Taleros intelligimus duos florenos hungaricos Interim si aliqua posset inveniri commoditas, ut ego hic Cibinii aut Claudiopoli exsolvere possem, mihi esset valde gratum. De scriba Germano memineram, si mihi procurare posset aliquem Evangelicum sive Lutheranum sive Calvinianum modo bonum scribam, et qui aliquid Gallice et Italice sciret, et qui probus non ebriosus esset, dignum ipsi salarium darem, et Vestrae Dominationi summas pro fatigio in hoc passu gratias agerem. His Vestram Dominationem Generosam divinae protectioni Commendo et maneo ejusdem Generosae Dominationis Vestrae
Amicus et servitor paratissimus
Bethlenszentmiklós. 14. May. 1690. Etiam si quid amplius 40. talleris poposcerit rogo det ipsi